Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Rhumak wrote:Ad Cogitoergosum spdQua in schola doces? Discipuli tui qui se in discendo gerunt?Tune magister es?
Mucius Scaeuola wrote:Mucius sodalibus Cogitoergosum Felixo Semiotioso et scilicet ceteris iam probatis salutem
Primum occasionem arripio salutandi beneuole uos, noui sodales quibuscum nondum collocutus sum; semper enim magna laetitia afficior quando uideo multos etiam homines adesse qui ament linguam latinam, praesertim cum hi diuersas regiones mundi incolant, uel ipsi sint adhuc iuuenes; semper enim gratum mihi fuit cognoscere dispares mores uiuiendi uel cogitandi, audire quid de mundo alii putent et cum iis disputare multis de rebus. Deinceps etiam iuuenes me iuuant, quia non multos studiosos latinitatis inuenio cotidie adulescentes, etiam si --discens in lycaeo classico-- contingo haud raro latinitatem discentes. Attamen ii, sicut iure Cogitoergosum dixisti, qui potes melius quam ego magister uidere, discunt magistro cogente: pluris faciunt iudicia punctaque scholae quam scientiam disciplinae cui student. Igitur perpaucos nosco qui, etiam nisi id pensum sit, aliquid legere latine nitantur.
Qua re benigne accepi nuntium nostrae Iuliae qui nos certiores fecit societatis iuuenum latinitatem colentium Philiae.
Tu Discipule qua in urbe discis? Ego in Etruria radices gentis meae habeo, cum in urbe Massa natus sim, etiamsi post quasdam migrationes nunc Borgotari habitem, in uico in appenninis tusco-aemilianis. Sisne prope meam natalem urbem?
Deinde tecum consentio, Felixum, qui dicis uoluntatem simul ac facultatem colloquendi disserendique magis magisque minuatur. Saepe hoc uideo quando cum hominibus mihi tractare euenit: perpaucis sublatis, alii nesciunt, aut potius nolunt desidia, plerumque opinionem capere et deliberare de rebus quibusuis alicuius momenti, et semper uitant argumenta grauia, semper de nugis tractantes fatue. Non affirmare uolo nugas omnino tollendas esse, etiam illis necesse est aliquando, sed non illis solis.
Quod autem dicis de humanitate, quae cedere saepe uidetur pecuniae, equidem haud stultitiast; nam si tum homo pecunia opibusque eget, tum non in his fontem felicitatis suae habet. De hoc themate legi non multo ante uerba scriptoris Umberti Galimberti, qui dicit: si in aetate praetechnologica homo mundusque uidebantur sine sensu cum miseri essent, in technicae aetate uidentur miseri cum sine sensu sint.
Nunquam finem faciendam est philosophandi, sed semper enitendum in opera mentis.
Valete!

Immanuelites wrote:Ave Sodales!
Mihi nomen Manuel est. Natus sum Eburi, in Italia, postridie Idus Iulias anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo.
Mea Schola Lycaeum Classicum est, et secundum annum huius scholae frequento.
Mihi studia litterarum placent. Legere, sonare, amo.
P.s: Cogitoergosum meus magister est!!![]()
![]()
Valete
Immanuelites, Philosophus scholae Efiricae
Mucius Scaeuola wrote:Saluete Immanuelites et Paule noui sodales! Bene ueniatis in hoc foro!
Tibi uehementer gratulor Immanuelites ob tuam operam in cantationibus latine (et etiam graece!) uertendis datam, quas legi in foro carminum in latinum conuersorum. Tuam cupiditatem latine scribendi enim uideo in magna copia carminum scriptorum: macte uirtute! CeterumCogitoergosum haud uideris omnino discipulos habere neglegentes latinitatem: quibusdam ut uidetur prospere euenit!
Discipule, ego quoque uersor in postremo anno lycaei classici, quem Parmae frequento: sed saepe sum Massae, cum illic habeam meos necessarios, et si occasio eueniet (probabiliter aestate, quando prope mare ferias meas plerumque contero), conuenire aliquando poterimus si uolueris: adeo sunt urbes propinquae!
Valete!
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests