Aenigma in fabula.

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Aenigma in fabula.

Emitteby magister hirpinus on Merc 01 Oct, 2008 22.22

Senex quidam, ex natione arabica, habebat amicum carissimum qui graviter iacebat in urbe longinqua. Statuit se venire domum amici salutandi causa.
Iter fecit, vectus camelo, et paucis post diebus domum amici pervenit.
Fortuna adversa ingruerat in amicum, qui mortuus erat et relinquebat tres filios. Qui habebant saevam controversiam hereditariam inter se. Pater, enim, statuit patrimonium suum, quod consistebat in decem septem camelis, dividi hoc modo: ½ (dimidium) primo filio, quia maximus natu erat, et 1/3 (tertia pars) secundo filio et 1/9 (nona pars) tertio filio, quia minimus natu erat. Sed difficillima erat partitio rerum familiarium inter fratres. Neque enim poterant dividi decem septem cameli in duas partes; nisi forte secaretur unus camelus in duas partes; cameli ne dividi quidem in tres partes nec in novem partes poterant.
Senex, cui erat maxime cordi concordia fratrum: “Dono vobis –inquit- meum camelum, quo veni ad vos; ego sum senex et mihi non opus est camelo. Tali modo dividite aeque rem familiarem, quam pater reliquit vobis.
Tibi, qui es maximus natu, sunt novem cameli, id est medium duodeviginti; tibi, qui es secundus, sunt sex cameli, 1/3 id est tertia pars ex duodeviginti; tibi, qui es minimus natu, sunt duo cameli, 1/9 id est nona pars ex duodeviginti.
Ad novem et sex et duo adiecti decem septem numerum explent. Camelus meus vobis non est opus; divisistis convenienter bona paterna. Qua re recipio meum camelum, quia senex sum et opus est me revehi camelo in domum meam ”
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron