Mercurius in foro minimus

omnibus sodalibus s. d.
Certe maxime laetor in hoc colloquio, quod olim ad novos sodales colligendos cognoscendosque institueramus, plurimos nuntios in his diebus a vobis mitti; tamen, amicissime admonere vos velim, ne modum in ludendo ne dicam in ineptiendo (ut verbo Catulliano utar) excedatis; iocum enim nos omnes amamus, sed mementote paragraphi VII. nostri Decalogi "
Optima, quam potes, Latinitate utere"! Quicunque ergo Latine scribere velit, honeste ac pulchre nuntium suum componat; turpe enim ac indignum est unum duove verba tamquam nuntium mittere! Nolite obliviscere salutationis ac valedictionis in vestra epistula! Valete. Ex castro Budensi, a. d. IV. Id. Ian.