Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Fabianus on Sol 30 Iul, 2006 18.30

Fabianus Iuliae optimae salutem

gratias ago maximas pro admissione mei hospitalissima. gottinga sane a meo domicilio non longe abest! grata mihi es semper et libenter tecum colloquar.
Prius autem tibi ferias quam laetissimas exopto!

vale.

die XXX Julii, Hannoverae
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Fabianus on Sol 30 Iul, 2006 18.48

Fabianus Mercurio Hungarico salutem

et tibi, amice, gratias maximas ago pro admissione tam hospitali. quoad tuas quaestiones: ante annum fere tertium coepi Latine discere me ipso magistro utens (quam ob rem mendis crebris ignoscas). semper enim linguas omnes amavi, sed in lyceo linguam Anglicam Francogallicamque tantum didici. quod lyceum non ad finem usque visitavi, qua de causa in universitate studere non potui. nunc autem rursus in studiis maturae (ut dicunt Germani) vertor, ut anno posteriore potero universitatem adire, ubi vel philologiae vel philosophiae velim studere (vel etiam utrique). quibus, amice, artibus tu studes?

vale

die XXX Julii, Hannoverae
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 30 Iul, 2006 20.05

Mercurius Fabiano s. d.

Quod ad me attinet, amice, studia mea ut dicitur "gradualia" - in facultatibus historiarum ac linguae Latinae - iam quinque annis ante in universitate feliciter finivi: nunc vero studia mea "postgradualia" - philosophiae enim doctor (PhD) fieri velim :wink: - in facultate historica continuo, anno MMVII theses meas defensurus. Teipso tamquam magistro in percipienda lingua Latina te usum esse dicis: quod certe admiror vehementer: si quis enim linguam Latinam discens in sententia difficiliore intelligenda progredi non possit, a magistro quidem eum adiuvari ac in convertendo promoveri oportere putaverim. Tu autem tuis ipsis nuntiis meam opinionem confutare videris! :D Vale. Budapestini, a. d. III. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 31 Iul, 2006 13.20

Dionysius Nomas cultoribus Latinitatis omnibus s.p.d.

Novus sum in foro, huc ergo accessi :-)

Sane quam gaudeo hoc forum in TTT existere idque nobis omnibus Latinitatis studiosis facultatem Latine communicandi praebere.

In Casachia (Anglice - "Republic of Kazakhstan") natus sum (qua de civitate paululum hic Latine invenietis: http://la.wikipedia.org/wiki/Casachia) domiciliumque in urbe Almaty (Rossice, "Aлматы" seu "Алма-Ата") habeo, quae quidem urbs mea natalis olim caput Casachiae fuit.
Annum ago duodetricesimum, professio mea ad aream computatoriam pertinet - programmator sum.

Linguam Latinam circiter quattuor iam annos paulatim disco. De ratione eius linguae in Casachia docendae parum vobis scribere possum, quia in civitate nostra Latinitas - nisi in Universitatibus a discipulis, qui apud facultates plerumque philologorum et iuridicas student - nusquam discitur.

Litteras Latine quum antea numquam iam scribere sim solitus, adeo imperitus sum, ut in hoc nuntio componendo plus quam semihoram consumpserim :-) !

Vobiscum porro plus saepiusque loqui conabor.

Valete, sodales!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 31 Iul, 2006 13.58

Salvere te iubeo, Dionysi!

Macte virtute! Perbene enim Latine scripsisti. Apparet in litteris Latinis omni te contentione elaboravisse.

Perge ad nos scribere!

:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Lun 31 Iul, 2006 14.07

Mucius Dionysio Nomati salutem!
Salue amice! Tecum libenter loquemur in hoc foro!
Nempe difficile credo linguam latinam esse uobis Casachiam incolentibus: sed te hortor ut saepe nobiscum colloquaris, et certe breui optime scribere cito disces!
Maxime laetor quod audiam etiam in orienti adesse cultores linguae latinae! :D
Vale amice!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 31 Iul, 2006 15.23

Salvete, Marce Mucique amici !

Gratias vobis ago quam plurimas pro responsis vestris humanissimis!

Apud nos, in Independentium Civitatum Foederatione, linguas plerumque Anglicam, Germanicam, Gallicamque in scholis liberi discunt, quam ob rem - ut arbitror - nonnullis discipulis haud nimis difficile lingua Latina esset imbuenda - si modo studere ei vellent. Attamen parvi sunt, qui sermoni tam inutili - ut vulgo habetur - suam dent operam :-(.
Non est, ceterum, nobis causa cur desperemus, amici, dum Latinitatis amore ardemus.

Sed vesperascit iam in Almaty - quarta post horam vespertinam septimam est (? = 19:15), - tempusque est mihi domum redeundi (machina computatoria nunc in officio meo utor).

Valete!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby soter on Lun 31 Iul, 2006 16.43

Soter Dionysium Nomadem , novum amicum Casachicum, feliciter salutat.


Bene venias in Forum Latinum nostrum, amice Casachice ! !

Difficile, ut verum dicam, linguam Latinam, nobis carissimam, in Re Publica Casachica cultores habere dixi !!
Praesentia tui, qui primus, nisi fallor, in hanc Aream Colloquialem Latinam ex regionibus Casachicis venis, , pretiosissima, scito, nobis est: gratia tui, enim, fines “Latinitatis nostraeâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Mart 01 Aug, 2006 8.34

Salve, Soter urbanissime!

Pergratissima est mihi epistula tua, amice, quod benigne me salutasti atque ad plura narrandum de urbe moribusque nostris es hortatus. Gratias tibi ago - atque remissionem peto serius responendi: nullum computatorium domi habeo, solummodo in officio meo, negotiisque hodie penitus obrutus videor.

Quod ad Almaty attinet - urbs magna formosaque est sub montibus Alatau (i.e. "montes versicolores") sita, ubi homines millio et dimidium vivunt. Urbis ipsius nomen Almaty de verbo "malum" (fructus videlicet qui de arbore "malus" nominata gignitur) originem suum ducit, nam declivia montium accumbentium eis arboribus abundare solebant.

Si de studiis Latinis, quae in Natione mea geruntur, scire cupis, id modo - ut iam dixi - narrare possum: ea in Casachia non valde propagata esse. Nonnisi philologi medicique Latine bene scire videntur.

Ipse quum computatoriae facultatis alumnus studia mea technica in Universitate anno bis millesimo finissem, coepi programmatoris officio fungi. Hoc dicto, iam diu mihi scientias linguisticas placere fateor, in schola universitateque me linguam Anglicam didicisse (et nunc pergo - semper discipulus sum :-) ), postea mea sponte ad litteras Latinas me vires convertisse.


Ecquidem sodalibus omnibus in hoc foro versantibus gratias plurimas ago, quod - nuntiis vestris a me saepissime perlectis - quasi magistri mihi fuistis (atque estis) in studiis Latinis extendendis.


Curate ut valeatis!

P.S. Pseudonymo mihi "Nomas" verbum elegi, quia gentes Casachia ceteraeque, quae regiones asiaticas perdudum incolebant, nomadicae erant. Hic natus sum affinitatemque illam in nomine meo monstrari volui.

P.P.S. In vocabulario meo "Soter" verbum deesse videtur - quid id sibi vult? Salvatorne? An nomen proprium est?
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby soter on Mart 01 Aug, 2006 12.28

Soter Dionysio Nomadi s.d.p.


Magno cum gaudio epistulam tuam, optime Dionysi, recepi et rursus admiratione affectus sum legens te - si recte verba tua intellexi - nullo magistro linguam Latinam didicisse: tibi gratulor de non facili, quidem, onere et de exitu felicissimo studiorum tuorum ! Prospere, nullo dubio, evenit !

Gratias tibi ago maximas quod certiorem me fecisti de Almaty, urbe tua magna formosaque, : scito quasi ad portas Neapolis meae est parva urbs (nunc haberi potest quasi suburbium Neapolitanum) cui “Melìtoâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Mart 01 Aug, 2006 14.04

Dionysius Soteri s.p.d.

Nuntio tuo curiosissimo lecto, valde me miseret pristinae meae taciturnitatis timorisque hic in foro scribendi, nam res mirabiles communicando cognosco!

[quote]>> etiam in lingua Hungarica, nisi fallor ... fructus “malusâ€
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby soter on Mart 01 Aug, 2006 15.44

Soter Dionysium salutat.


« ..... fructus “malumâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Aug, 2006 20.31

Mercurius Dionysio Soterique s. d.

Ita est, amici, malum Hungarice "alma" est: et quidem non e lingua Latina illud vocabulum derivari potest (ab "almus 3") sed e linguis Turcicis, ut meum dictionarium Hungaricum etimologicum condocet. Hungari enim partim Turcici habendi sunt, qui ante occupatam Pannnoniam tamquam nomades in planitiebus Europae orientalis vitam degebant. Valete. Budapestini, Kalendis Augustis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 01 Aug, 2006 21.39

Marcus Dionysio sal.

Est in Germania mons, qui hodie quoque TAVNVS appellatur (cf. Tac. ann. 1, 56), sed etymon videtur habere a vocabulo celtico sive gallico „dunum“ (arx).

Optime vale. K. Aug. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Merc 02 Aug, 2006 7.18

Dionysius Soteri, Mercurio et Marco, atque ceteris sodalibus s.p.d.

Recte dixisti, Soter, nulla celeritate supervacua opus esse in litteris sodalium respondendis, ut unus quisque scriptor lapsus calami suos corrigere posset - hac de re profecto tibi adsentior. Mea quidem rescribendi festinatio propter exiguum fori interretialis usum exorta est - ignosce mihi, quaeso. ("Nemo nostrum non peccat - homines sumus, non dei"... quae verba cuius sint me oblitum esse confiteor... Petronine?)

Novas Mercuri atque Marci notitias etymologicas historicasque me pergrate accepisse scitote.

Bene sit vobis!
Valete.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron